- LIVONIA
- LIVONIAvulgo la LIVONIE Gallis, LIFFLANDT Germanis. Alias suberat Regi Poloniae, nunc autem post plurimos motus Regi Sueciae pro maiori parte subst. Terminatur a Sept. sinu Finnico, ab Occ. Rigensi s. mari Baltico, a Mer. Semigalliâ et Lithuaniâ, et ab Ortu Ingriâ ac Plescoviâ provinciis Moscoviae. Dividitur in duas partes, nempe in Esthoniam. Esten, quae in Bor. tendit. et in Litlandiam, Letten, quae ad Austr. Esthonia autem dividitur etiam in plures tractus, nempe in alentakiam, Esthoniam propriam, Hariam, Ierviam, Oldenpoam, Viriam. et Vicheslandiam. Partes etiam sunt Livoniae insulae Osilia, Oesel, et Daghoz. Dagho, in mari Baltico et in sinu Regensi quae antea Regi Daniae suberant, nunc autem Suecici iuris sunt ab A. C. 1645. Erant etiam im Livonia Ducatus Curlandiae et Semigalliae; sed nunc ab ab ea revulsi, subsunt proprio Duci e gente Ketlera, subclientela tamen Regis Poloniae. Ceterum regio est siliginis et frumenti perdives, quod deinde fluviis Duinâ et Neuvâ ad portus maris, indeque ad exteras regiones emittit. In silvis ap ros habet, ursos, alces, vulpes, lynces, castores omnisque generisanimalia, quae e Moscovia veniunt, a qua Nervâ tantum fluvio separatur. Ad fidem Livones, alias naturâ feroces, conversi sunt primum per mer catores Bremenses, qui primi illis in locis Christianismi semina sparsêrunt. circa A. C. 1161. Meinradus dein Ep. super hoc fundamento aedificavit; circa A. C. 1190. sedemque Episcopalem Rigae erexit: cuius successor Bertholdus, cum vi potius atque armis, quam verbo uteretur, ab iis trucidatus est. Hunc Albertus excepit, qui fratres s. equites ordinis Ensiferorum, qui postea iunctus Teutonico, ad propagationem fideique defensionem adscivit, sub sinem Sec. 12. quiâ Waldemaro Daniae Rege adiuti rem egregie gessêrunt, A. C. 1223. aliisque temporibus. Postea albertus Brandeburgicus. magnus eius Magister, cum Euangelium esset amplexus, Gualterus Ordinem Livonicum a Prossicoiterum separavit: cuius successor Gulielmus fuit Fur stenbergius, A. C. 1535. quia Moscis, Livoniam raptantibus, captivusabductus est. Ultimus erat Gothardus Kettlerus, quem Sigismundus Aug. (Poloniae Rex patris exemplum. qui Teutonico ordineabolito Prussiam Polonici iuris fecerat, secutus,) Curlandiae et Semigalliae Ducem creavit, ordineque exstincto Livoniam reguo adiunxit. In hacregione, sicut et in Lithuan ia, aliisque in locis, rustici plerumque Nobilium mancipia sunt. Vide Ortel.Geogr. Chythraeum Hist. Sax. Neugebaur. Hist. Pol. Chr. Bccmannum Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. etc.Livoniae urbes praecipuae.Dunenbrugum, Dunenbourg.Felinum, Felin.Hapselia, Hapsel.Kockenhusia, Kcckenhauff.Lehalium, Lehal.Narva, Narva.Pirnavia, Pernaw.Revalia, Revel.Riga, Rigae s. Riig.Segevoldia, Segevold et Sevold.Torpatum, Derpt.Volmaria, Wolmer.Omnes subsunt Suecis, sed Dunenburgum nunc subest Polonis, pace ad Olivam sancitâ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.